Search This Blog

1.In hoc anni circulo

Vita datur fæculo,
Nato nobis parvulo
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

2. Quod vetustas suffocat

Hoc ad vitam revocat,
Nam se Deus collocat
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

3. Adam pomo vescitur,

Et sudor repellitur
Sui vultus hodie
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

4. Noe, pro diluvio

Clauso fortis ostio,
Arcam intrat hodie
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

5. Serpens ille, callidus

Cunctis animalibus,
Suffocatur hdie
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

6. Stella solem protulit,

Sol salutem contulit,
Nihil tamen abstulit
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

7. Puer circumciditur,

Sanguis ejus sunditur,
Vita restituitur
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

8. In præsepe ponitur

Et a brutis colitur,
Matris velo tegitur
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

9. Ab angelis concinitur,

Gloria et pax dicitur,
A pastoribus quæritur
Cum virgine Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

10. Joseph nato fruitur,

Natus lacte pascitur,
Vagit, plorat, tegitur
Per virginem Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

11. Ergo nostra concio

Omni plena gaudio,
Psallat cum tripudio
Cum virgine Mariam.
    Verbum caro factum est
    Per virginem Mariam.

0 comments: